et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum
intus et foris signatum sigillis septem
et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est
dignus aperire librum et solvere signacula eius
et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram
aperire librum neque respicere illum
et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est
aperire librum nec videre eum
et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo
de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula
eius
et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in
medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua
septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem
terram
et venit et accepit de dextera sedentis de throno
et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti
quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli
citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt
orationes sanctorum
et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum
et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos
Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et
natione
et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt
super terram
et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu
throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia
milium
dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est
accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem
et honorem et gloriam et benedictionem
et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub
terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes
sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et
potestas in saecula saeculorum
et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt
et adoraverunt